Hľadaný výraz: flp 1,12-14, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
12 Scire autem vos volo, fratres, quia, quae circa me sunt, magis ad profectum venerunt evangelii, 13 ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni praetorio et in ceteris omnibus; 14 et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius audere sine timore verbum loqui.

1

mail   print   facebook   twitter